domingo, 25 de noviembre de 2007

Nuntii latini:TEMPESTAS IN BANGLADESHA



Die quinto decimo huius mensis (15.11.) in Bangladesha tanta procella typhonica saeviit, ut vi eius et magnis inundationibus exinde ortis saltem tria milia hominum perirent et multo plures domum amitterent.
Timetur autem, ne numerus mortuorum etiam maior sit, nam, quanta calamitate quaeque regio afflicta sit, nondum satis constat aditu ad multa loca intercluso.