sábado, 1 de diciembre de 2007

Nuntii latini III : Navis in montem glacialem impacta


Navis epibatica nomine Explorer, in Mari antarctico die Veneris (25.11.) ante solis ortum monti glaciali impacta, tanta damna cepit, ut nocte sequenti submergeretur.
Omnes vectores et nautae, quorum numerus erat centum quinquaginta quattuor, salvati sunt, nam relicta nave calamitosa in scaphas auxiliarias temperi descenderant.
Naufragi alia nave, quae illis succurrerat, in stationes antarcticas Chiliensium et Uruguaianorum portati sunt, unde die Dominico aeroplanis in Chiliam venerunt.
Navis Explorer, in Finnia ante duodequadraginta annos facta, sub vexillo Liberiano navigabat. Maior pars vectorum erant Britanni, Americani, Canadenses.