martes, 4 de marzo de 2008

DIES INTERCALARIS


Hodie sive pridie Kalendas Martias (29.2.) diem intercalarem habemus, quam ob rem mensis Februarius uno die longior est.
Ratio annos bissextiles observandi C. Iulio Caesare auctore usu recepta est, quippe qui ordinem annorum ad cursum solis accommodans decerneret, ut singuli anni trecentos sexaginta quinque dies haberent, sed quarto quoque anno post tertium et vicesimum diem mensis Februarii unus dies intercalaretur.