Etsi caelum in Finnia aliisque terris Europae septentrionalis hac hieme mitissimum fuit, globaliter frigidissimum quattuordecim annis fuisse aestimatur.
Causa est phaenomenon La Niña, quod in Oceano Pacifico effecit, ut summae aquae marinae circa aequatorem frigescerent. La Niña anno proximo oriri coepit et effectus eius nunc est conspicuus.
No hay comentarios:
Publicar un comentario