domingo, 26 de octubre de 2008

NUNTII LATINI:Sepulcrum Gladiatoris repertum


24.10.2008
Archaeologi Romani nuper in ripa Tiberis fluminis prope viam Flaminiam sepulcrum antiquum reppererunt, in quo sepultus erat Marcus Nonius Macrinus, amicus et dux exercituum imperatoris Marci Aurelii.
Magna pars sepulcri in flumen prolapsa erat, sed restant columnae marmoreae, picturae et inscriptio sepulcralis.
Macrinus fuit exemplum Maximo Decimo Meridio, personae fictae, cuius partes Russel Crowe in pellicula cinematographica egit, cui "Gladiator" titulus est.
Uterque contra Marcomanos in Germania pugnavit, sed Macrinus servus et gladiator non est factus sed consul suffectus et proconsul Asiae finem vitae felicem habuit.