Primum laboratorium spatiale Europaeum, nomine Columbus, quod navicula Atlantis ex Florida ad internationalem stationem spatialem (ISS) portavit, in latere eius ab astronautis fixum est.
Laboratorium, quod pondus habet decem tonnarum, inter alia investigabit, quo modo variae materiae variique liquores in spatio cosmico se gerant.
Inest in Columbo etiam instrumentum Finnicum, quod metietur, qua frequentia micrometeoroides et particulae scrutorum cosmicorum in spatio inveniantur.
Propositum est, ut navicula Atlantis, in qua sunt quinque astronautae, ex statione spatiali die Sabbati (16.2.) solvatur et biduo post in Floridam revertatur.

No hay comentarios:
Publicar un comentario