martes, 29 de abril de 2008

GRAVISSIMA CALAMITAS

Die Saturni (19.4.) vesperi in Hispania calamitas viaria gravissima facta est, qua novem homines Finni vitam amiserunt et multo plures sauciati sunt.

Viatores e litore solari domum revertentes ab urbe Marbella in aeriportum Malagae transportabantur, cum autoraeda longa, qua quinquaginta fere periegetae vehebantur, in saepimentum viae autocineticae tanta vi impacta est, ut inde resiliret et paulo post tota subverteretur.

Neque ille casus tristissimus obvenisset, nisi quidam autoraedarius ebrius petorritum Americanum nimia velocitate gubernans hoc laophorum praetervehi conatus esset.