martes, 29 de abril de 2008

ITER AMERICANUM PAPAE BENEDICTI


Papa Benedictus XVI itinere statali sex dierum in Civitates Americae Unitas suscepto praesidentem George Bush in Aedibus Albis convenit.

Hoc ipso tempore Beatus pater duo sollemnia celebrabat, cum et diem natalem suum octogesimum primum et tertium anniversarium pontificatus sui agebat.

Ultimo visitationis die in urbem New York deversus eum locum adiit, ubi ictus ille terroristicus anno bis millesimo primo (2001) factus erat.