lunes, 7 de abril de 2008

IGNIS OLYMPICUS ACCENSUS


Die Saturni (24.3.) Olympiae, in oppido antiquo Graeciae, ignis Olympicus ritu sollemni accensus est.

Quo facto fax illa longissimum iter centum triginta septem milium chiliometrorum ad urbem Pekinum versus suscepit.

Caerimonia in luco Olympiae celebrata paulisper perturbata est, cum tres viri politicae Sinarum reclamitantes ex improviso ad oratorem Sinensem accurrerunt.

Brevi tamen a custodibus publicis e conspectu remoti sunt.